Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quomodo assignant, illud intrasse in inunctum.

Hoc autem dicunt intrasse in mundum non traductione originis, sed similitudine praevaricationis; omnesque in illo uno peccasse dicunt, quia omnibus ille unus peccandi exemplum exstitit.

Hoc male senserunt quidam haeretici, qui dicti sunt Pelagiani de quibus Augustinus in libro De baptismo parvulorum commemorat dicens: "Sciendum est, inquit, haereticos quosdam, qui nominati sunt Pelagiani, dixisse, peccatum primae transgressionis in alios homines non propagatione, sed imitatione transisse. Unde etiam in parvulis nolunt credere per baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed eis dicitur, quia, si Apostolus peccatum imitationis, non propagationis intelligi voluisset, eius principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo in libro Sapientiae dicitur: "Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum". Et quia non vult intelligi hoc esse factum propagatione, sed imitatione, continuo subiunxit Scriptura: "Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius". Imitantur quidem Adam quotquot per inobedientiam transgrediuntur mandatum Dei; sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus; aliud, quod origo est cum peccato nascentibus". Non est igitur accipiendum, peccatum Adae transisse in omnes imitationis tantum exemplo, sed propagationis et originis vitio.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4