Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quid sit' originale peccatum..

Quod diligenter investigandum est, quid sit.

De hoc enim sancti doctores subobscure locuti sunt, atque scholastici lectores varie senserunt.

Quidam enim putant, o1iginale peccatum esse reatum poenae pro peccato primi hominis, id est debitum vel obnoxietatem, qua obnoxii et addicti sumus poenae temporali et aeternae, pro primi hominis actuali peccato: quia pro illo, ut aiunt, omnibus debetur poena aeterna, nisi per gratiam liberentur.

Iuxta horum sententiam oportet dici, originale peccatum nec culpam esse, nec poenam. Culpam non esse ipsi fatentur; poena quoque secundum eos esse non potest, quia, si debitum poenae originale peccatum est, cum debitum poenae non sit poena, nec originale peccatum est poena. Quod etiam quidam eorum admittunt dicentes, in Scriptura originale peccatum saepe nominari reatum; et reatum ibi intelligunt, ut dictum est, obnoxietatem poenae; et ea ratione asserunt peccatum originale dici esse in parvulis, quia parvuli pro illo primo peccato rei sunt poenae; sicut pro peccato iniqui parentis aliquando exulant filii secundum iustitiam fori.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6