Capitulum 7
Capitulum 7
Quod originale peccatum est culpa.
Super Exodum, ubi dicitur: "Primogenitum asini mutabis ove", Gregorius ait: "Omnes in peccatis nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus, unde et voluntate nostra peccatis implicamur". Ecce culpam originalem dicit nos trahere; unde constat, originale peccatum culpam esse.
Augustinus quoque in libro De natura et gratia de hoc eodem sic ait: "Omnes, ut ait Apostolus, peccaverunt; utique vel in se ipsis, vel in Adam, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter attraxerunt, vel quod malis moribus addiderunt". "Peccatum enim primi hominis non solum ipsum, sed omne nocuit genus humanum, quia ex eo damnationem simul et culpam suscepimus".
Idem Super Psalmum 50: "Quod de corpore mortuo seminatur, cum vinculo peccati originalis nascitur et mortis".
"Ideo igitur se in iniquitatibus conceptum dicit David, quia in omnibus trahitur iniquitas ex Adam et vinculum mortis; nemo enim nascitur, nisi trahens poenam et meritum poenae; meritum autem poenae peccatum est; omnis ergo, qui nascitur per carnis concupiscentiam, peccatum trahit. Peccatum itaque originale culpa est, quam omnes concupiscentialiter concepti trahunt".
Unde in Ecclesiasticis dogmatibus scriptum est: "Firmissime tene et nullatenus dubites, omnem hominem, qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum originali peccato nasci, impietati subditum, mortique subiectum, et ob hoc natura irae nasci filium, a qua nullus liberatur, nisi per fidem Mediatoris Dei et hominum"
On this page