Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

"Putaverunt quidam, secundum animam trahi peccatum originale, non solum secundum carnem, quia non solum carnem, sed et animam ex traduce esse arbitrati sunt. Sicut enim in generatione prolis, de carne paterna substantialiter trahitur caro, ita etiam de gignentis anima animam geniti essentialiter deduci, ab his aestimatur. Ideoque sicut de corrupta carne caro corrupta seminatur, ita etiam de anima peccatrice anima peccatrix, corruptione originali infecta, ab illis trahi dicitur"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2