Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod per carnem traducatur peccatum, et quomodo, ostendit.

Hoc autem fides catholica respuit et tanquam veritati adversum damnat, quae non animas, sed carnem solam, sicut superius diximus, ex traduce esse admittit. Non igitur secundum animam, sed secundum carnem solam, peccatum originale trahitur a parentibus. Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia, non quidem actus, sed vitium.

Unde Augustinus Ad Valerium: Ipsa concupiscentia est lex membrorum vel carnis, quae est morbidus quidam affectus vel languor, qui commovet illicitum desiderium, id est carnalem concupiscentiam, quae lex peccati dicitur, quae dicitur manere in carne, non quin in anima sit, sed quia per corruptionem carnis in anima fit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3