Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quare illud peccatum imputetur animae.

Solet etiam quaeri, qua iustitia teneatur illo peccato anima innocens a Deo creata, cum non sit in potestate sua illud vitare: non enim per liberum arbitrium illud committitur, quia non prius est anima, quam illi peccato est obnoxia.

Ad hoc quidam dicunt, ideo animam ream esse illius peccati, licet munda a Deo sit creata, quia cum infunditur corpori, condelectatur carni, ex quo peccatum contrahit.

Quod si esset, iam non originale, sed actuale diceretur. Potius ergo ideo recte potest dici imputari animae illud peccatum, quod ex corruptione corporis inevitabiliter trahit, quia, ut ait Augustinus in libro De civitate Dei, "non fuit corruptio corporis, quae aggravat animam, causa primi peccati sed poena; nec caro corruptibilis animam peccatricem fecit, sed peccatrix anima carnem corruptibilem fecit".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4