Praeterea quaeri solet, utrum concupiscentia quae post baptismum remanet et
tantum poenalitas est, ante baptismum vero poena erat et culpa, ex Deo auctore sit, vel
ex alio.
Ad quod breviter respondentes dicimus, quia, in quantum poena est, Deum habet auctorem;
in quantum vero culpa est, diabolum sive hominem habet auctorem.