Capitulum 6
Capitulum 6
Quare Deus iungit animam corpori, sciens inde maculam.
Si vero quaeritur; Cur Deus, qui fecit animam ipsam sine macula, et scit eam ex corporis coniunctione maculam peccati trahere, et aliquando ante baptismum seiungi ab ipso corpore, et sic damnari, eam corpori coniungit?
Respondemus, ex altitudine iudiciorum Dei id provenire, nec iniuste hoc a Deo fieri. Ipse enim non incongrue humanae conditionis modum, quem a principio instituit, licet peccata hominum intercesserint, sine immutatione continue servat, corpora de materia a principio sine vitio facta fingens, animasque de nihilo creans, eorumque coniunctione hominem perficiens. Cum igitur utraque hominis natura a Deo sine vitio sit instituta, licet a se peccato sit vitiata, non ideo immutabilis Deus humanae conditionis primariam legem mutare debuit, sive ab hominum multiplicatione desistere.
On this page