Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

An anima sit talis, qualis a Deo creatur.

Hic a quibusdam quaeri solet, utrum anima talis sit ante baptismum, qualis a Deo creatur.

Quod non esse, probare conantur hoc modo: Anima in corpore creatur, in cuius coniunctione peccato maculatur; quam cito igitur est, peccatum habet, nec prius fuit quam peccatum habuit; non est igitur talis, qualis a Deo creatur: creatur enim a Deo innocens et sine vitio, et nunquam talis est.

Ad quod dici potest, quia non omnino talis est, qualem eam Deus fecit: Deus enim bonam eam fecit, et bonitatem ei sine corruptione indidit. Et dicitur illa naturalis bonitas, quam in creatione a Conditore suscepit, quam bonitatem per peccatum penitus non amisit, sed vitiatam habuit, quam Deus tamen sine vitio fecit. Si enim res bona non esset anima, in ea malum esse nequiret, cum non possit malum esse nisi in bono, ut post dicetur. Non igitur omnino talis est anima, qualis a Deo est creata. Sicut quis, pollutas habens manus, non tale habuit pomum quale ego dedi mundis manibus: ego enim dedi mundum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7