Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quomodo peccata parentum visitentur in filios, et non; visitentur.

Et licet peccatis parentum nisi Adae, parvuli non obligentur, non est tamen diffitendum, peccata parentum in filios redundare, sicut Dominus in Exodo ad Moysen ait: "Ego sum Deus fortis, zelotes, visitans iniquitates patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem, his qui oderunt me". His verbis aperte insinuatur, quod Deus reddit peccata patrum super filios tertios et quartos.

Huic autem videtur adversari quod Dominus ait in Ezechiele: "Quid est, quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium. Ecce! omnes animae meae sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Et anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem illi. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum".

His verbis videtur Deus corrigere per Prophetam, quod male dixerit in Lege. "Si enim peccata patrum reddit in tertiam et quartam generationem, iniustitia videtur esse Dei, ut alius peccet, et alius puniatur. Quomodo enim iustum est, alium peccare, et alium peccata lugere" ?

Sed, ut ait Hieronymus, "ne Lex et Prophetae, id est Exodus et Ezechiel, immo ipse Deus, qui et hic et ibi locutus est, in sententiis discrepare videantur", attendamus finem auctoritatis illius Exodi. Dicto enim: Reddo iniquitates patrum in filios, addit: "His qui oderunt me;", per quod evidenter ostendit "non ideo puniri filios, quia peccaverunt patres, sed quia eis similes quodam haereditario malo Deum oderunt".

Illud ergo, quod in Exodo Dominus dicit, sicut Hieronymus tradit, non id sonat quod multi aestimant, nec est simile huic proverbio: Patres comederunt uvam acerbam etc. Illud enim Exodi Hieronymus Super Ezechielem, et Augustinus Super Psalmum: Deus laudem meam ne tacueris, de filiis peccata patrum imitantibus accipiendum censent; super quos dicitur Deus reddere peccata patrum, quia punit eos, eo quod imitantur peccata patrum, non quia patres peccaverunt. Non itaque corrigit Deus in Propheta quod ante dixerat in Lege, sed quomodo intelligendum sit, aperit. Unde et illos qui prave intelligebant arguit, qui dicebant: Patres comederant, etc.

Verumtamen, si de imitatoribus malorum illud accipitur, quare tertiam et quartam generationem tantum memoravit, cum in qualibet generatione rei teneantur, qui peccata patrum imitantur? Et quare patres commemoravit, cum et illi omnes mali sint, qui quorumlibet malorum peccata imitantur?

Sed ideo patres specialiter nominavit, quia maxime patres filii imitari solent, quos praecipue diligunt. Et tertiam et quartam generationem ideo memoravit, quia solent parentes interdum tamdiu vivere, donec filios tertios et quartos habeant, qui patrum iniquitates videntes, eorum impietatis haeredes per imitationem efficiuntur. Secundum hunc modum recte intelligitur ad litteram quod in Exodo dicitur.

Quod etiam mystice intelligendum essee ostenditur, ex eo quod parabola dicitur. "Si enim parabola est, ut ait Hieronymus, aliud verbis sonat, aliud sensu continet. Unde aliqui ita edisserunt: Patrem in nobis esse dicunt levem punctum sensuum": scilicet primum motum suggestionis, vel cogitationis; "filium vero, si cogitatio conceperit peccatum": in quo notatur consensus et delectatio mulieris; "nepotem, si quod cogitaveris atque conceperis, opere compleveris", vel complere decreveris: in quo notatur consensus viri, sive patratio peccati; "pronepotem autem, si non solum feceris, sed in eo glorieris, et haec est quarta generatio" non quia tres praecesserint, sed quarta dicitur, quia quarto loco a primo motu, qui est quasi pater, enumeratur. Deus igitur "primos et secundos stimulos cogitationum, quos Graeci propathias vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, non puniet aeternaliter, sed si cogitata quis facere decreverit, et quae fecit corrigere noluerit", quae sunt mortalia peccata et tertia et quarta generatio.

"Ad probandum vero, ut ait Hieronymus, quod primus pulsus cogitationis non puniatur a Deo aeternaliter, illud de Genesi afferendum est: Cham enim peccavit, irridens nuditatem patris, et sententiam non ipse, sed filius eius Chanaan accepit: "Maledictus Chanaan, servus erit fratrum suorum". Quae enim iustitia est ut pater peccaverit, et filius punitus sit" ? Sed in mysterio illud dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5