Capitulum 4
Capitulum 4
An illud peccatum sit primis parentibus dimissum.
Si vero quaeritur, an illud peccatum primis parentibus fuerit dimissum; dicimus, eos per poenitentiam veniam consecutos.
Unde Augustinus in libro De baptismo parvulorum: "Sicut illi primi parentes postea iuste vivendo creduntur per Domini sanguinem ab extremo liberati supplicio, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari; sic et caro peccati, etiam remissis peccatis, si homo in ea iuste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit a propagine peccati".
On this page