Capitulum 2
Capitulum 2
Quae fuit origo et causa peccati prima.
Causa et origo prima peccati res bona exstitit, quia ante primum peccatum non erat aliquod malum unde oriretur. Cum enim originem et causam habuerit, aut ex bono aut ex malo habuit; sed malum ante non erat; ex bono igitur ortum est. Prius enim in angelo ortum est peccatum, et postea in homine. Et quid erat Angelus nisi bona natura Dei? Non ex Deo ortum est malum; quod fuit in Angelo, non ex alio quam ex Angelo; ex bono igitur ortum fuit.
Unde Augustinus in responsionibus contra Iulianum haereticum, qui dixerat: "Si ex natura peccatum est, tunc mala est natura, ait: Quaeso ut si potest, respondeat. Manifestum est, ex voluntate mala, tanquam "ex arbore mala", fieri omnia opera mala, tanquam fructus malos; sed ipsam malam voluntatem unde dicit exortam nisi ex bono? Si enim ex Angelo; quid est Angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat ipse homo, nisi bonum opus Dei? Immo quid erant haec duo, antequam in eis oriretur mala voluntas, nisi bonum opus Dei et bona et laudanda natura? Ergo ex bono oritur malum, nec fuit unde oriri posset nisi ex bono. Dico ergo, quia voluntatem malam nullum malum praecessit, sed ex bono originem habuit". Hic aperte dicitur, primam causam et originem mali bonam fuisse naturam. Et nihilominus ostenditur, cuius peccati fuerit causa, scilicet malae voluntatis.
On this page