Capitulum 3
Capitulum 3
Quae fuerit secundaria causa titulorum.
Mala autem voluntas illa Angeli vel hominis, causa est etiam malorum subsequentium, scilicet malorum operum et malarum voluntatum.
Unde Augustinus in Enchiridio: "Nequaquam dubitare debemus, rerum bonarum quae ad nos pertinent, causam non esse nisi bonitatem Dei. Malarum vero, ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius Angeli, postea hominis" ? "hoc primum est creaturae rationalis malum, id est prima privatio boni".
Ecce habes, primam voluntatem boni mutabilis, id est Angeli vel hominis, deficientem ab immutabili bono, id est a Deo, causam esse malarum rerum ad nos pertinentium, quia causa est tam peccatorum quam poenarum, quibus premitur humana natura. Prima igitur origo et causa peccati bonum fuit; et secunda malum, quod ortum est ex bono.
On this page