Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quales facti fuerint Angeli

Ecce ostensum est, ubi Angeli fuerint, mox ut creati sunt; nunc consequens est investigare, quales facti fuerint in ipso primordio suae conditionis.

Et quatuor quidem Angelis videntur esse attributa in initio subsistentiae suae, scilicet essentia simplex, id est indivisibilis et immaterialis; et discretio personalis; et per rationem naturaliter insitam, intelligentia, memoria et voluntas sive dilectio; liberum quoque arbitrium, id est libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive malum facultas: poterant enim per liberum arbitrium sine violentia et coactione ad utrumlibet propria voluntate deflecti.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1