Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An omnes Angeli fuerint aequales in essentia, sapientia, libertate arbitrii.

"Hic considerandum est, utrum in substantia spirituali et sapientia rationali et libertate arbitrii, quae omnibus inerant, omnes aequales fuerint, ut sit prima consideratio de substantia, secunda de forma, tertia de potestate."

"Persona quippe substantia est; sapientia forma; arbitrium potestas: et ad substantiam quidem pertinet naturae subtilitas, ad formam vero intelligentiae perspicacitas, et ad potestatem voluntatis rationalis habilitas."

"Illae igitur essentiae rationales, quae personae erant et spiritus erant, naturaque simplices ac vita immortales, differentem essentiae tenuitatem et differentem sapientiae perspicacitatem atque differentem arbitrii habilitatem recte habuisse intelliguntur; sicut in corporibus nonnulla differentia est secundum essentiam ac formam et pondus; quaedam enim aliis meliorem ac digniorem essentiam et formam habent, et alia aliis leviora atque agiliora sunt. Ad hunc igitur modum credendum est, illas spirituales naturae convenientes suae puritati et excellentiae et in essentia et in forma et in facultate differentias accepisse in exordio suae conditionis, quibus alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituerentur, aliis maiora, aliis minora dona praestantis, ut qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam post, per munera gratiae, eisdem prae essent. Qui enim natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam maioribus gratiae muneribus praediti sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora gratiae dona habuerunt, et inferiores constituti sunt sapientia Dei aequo monderamine cuncta ordinantis. In ipsa facultate arbitrii differentia animadvertenda est secundum differentem naturae virtutem et differentem cognitionis et intelligentiae vim.Et sicut differens vigor et subtilitas naturae infirmitatem non adducit, minorque cognitio sapientiae ignorantiam non ingerit, sic libertas inferior nullam arbitrio necessitatis voluntatem imponit"

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2