Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An boni vel mali creati sint, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum.

Illud quoque investigatione dignum videtur, quod et a pluribus quaeri solet, utrum boni vel mali, iusti vel iniusti creati sint Angeli, et an aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum, vel sine mora in ipso creationis exordio ceciderint.

Putant enim quidam, Angelos, qui ceciderunt, creatos esse malos et non libero arbitrio in malitiam declinasse, sed in malitia a Deo factos esse, nec aliquam fuisse moram inter creationem et lapsum, sed ab initio apostatasse; alios vero creatos fuisse plene beatos. Qui opinionem suam muniunt auctoritate Augustini Super Genesim ita dicentis: "Non frustra putari potest, ab initio temporis diabolum cecidisse, nec cum sanctis Angelis pacatam aliquando vixisse et beatum, sed mox apostatasse; unde Dominus ait: "Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit,"utintelligamus, quia in veritate non stetitex quo creatus est, qui staret, si stare voluisset."

Idem in eodem: "Non frustra, inquit, putandum est, ab ipso initio temporis vel conditionis suae diabolum cecidisse et nunquam in veritate stetisse. Unde quidam in hanc malitiam libero arbitrio non esse flexum, sed in hac, quamvis a Deo, putant esse creatum, secundum illud beati Iob "Hoc est, inquit, initium figmenti Dei, quod fecit Deus, ut illudatur ei ab Angelis eius."Et Propheta ait: "Draco iste, quem formasti ad illudendum ei,"tanquam primo factus sit malus, invidus et diabolus, non voluntate depravatus."

His aliisque testimoniis utuntur qui dicunt, Angelos, qui ceciderunt, creatos fuisse malos et sine mora corruisse; eos vero qui perstiterunt, perfectos et beatos fore creatos, astruunt auctoritate Augustini, qui Super Genesim dicit, per caelum significari spiritualem creaturam, quae ab exordio quo facta est, et perfecta et beata est semper.

Aliis autem videtur omnes Angelos creatos esse bonos et in ipso creationis primordio bonos exstitisse, id est sine vitio, istosque fuisse, id est innocentes, sed non iustos, id est virtutum exercitium habentes. Nondum enim praediti erant virtutibus, quae stantibus appositae fuerunt in confirmatione per gratiam, aliis per liberum arbitrium superbientibus, et ideo cadentibus. Aliquam etiam fuisse morulam aiunt inter creationem et lapsum vel confirmationem. Et in illa brevitate temporis omnes boni erant, non quidem per usum liberi arbitrii, sed per creationis beneficium; et tales erant, qui stare poterant, id est, non cadere per bona creationis, et cadere per liberum arbitrium. Poterant enim peccare et non peccare, sed non poterant proficere ad meritum vitae, nisi gratia superadderetur, quae addita est quibusdam in conformatione.

Et ad confirmandum hoc, utuntur testimoni Augustini, qui Super Genesim dicit, angelicam naturam primo informiter creatam et caelum dictam, postea formatam et lucem appellatam, quando ad Creatorem est conversa, perfecta dilectione ei inhaerens. Unde prius dictum est: "In principio creavit Deus caelum et terram," et postea subditur: "Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux," quia primo agitur de creatione spiritualis naturae informis, postea de formatione eiusdem.

Ratio quoque obviat illis qui dicunt, Angelos creatos fuisse malos. "Non enim potuit Creator optimus auctor mali esse; et ideo totum bonum erat, quod ex ipso illis erat, et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probatur, quod boni erant omnes Angeli, quando primo facti sunt," sed ea bonitate, quam natura incipiens acceperat.

Ideoque Augustinus, exterminans opinionem eorum qui Angelos creatos fuisse malos putant, auctoritate et ratione probat bonos fuisse creatos; et verba praemissa beati Iob, quae illi pro se inducebant, quomodo sint intelligenda aperit, ita dicens Super Genesim: "Omnia, inquit, fecit Deus valde bona; naturam igitur Angelorum bonam fecit. Et quia iniustum est, ut nullo merito hoc in aliquo Deus damnet quod creavit, non naturam, sed voluntatem malam puniendam esse credendum est, nec eius naturam esse significatam, cum dicitur: "Hoc est initium figmenti Dei"etc., sed corpus aerum, quod tali voluntati aptavit Deus, vel ipsam ordinationem Dei, in qua eum, etiam invitum, fecit utilem bonis, vel ipsius Angeli facturam; quia etsi praesciret Deus, voluntate malum futurum, fecit tamen eum, praevidens, quanta de illo sua bonitate esse facturus. Figmentumergo Deidicitur, quia, cum sciret Deus eum voluntate malum futurum, ut bonis noceret, creavit tamen illum, ut de illo bonis prodesset; hoc autem fecit, "ut illudatur ei."Illuditur enim ei, cum Sanctis proficit tentatio eius; sicut et mali homines - quos Deus, malos futuros praevidens, creavit tamen ad Sanctorum utilitatem - luduntur, cum praestaturSanctis eorum tentatione profectus. Sed ipse est initium, quia praecedit antiquitate et principatu malitiae. Haec autem illusio fit angelis malis et hominibus per Angelos sanctos, quia subdit eis angelos malos et homines malos, ut, non quantum nituntur, sed quantum sinuntur, possint."

Ecce aperte ostendit, qualiter praedicta verba Iob intelligenda sint, et angelicam naturam bonam creatam asseruit.

Deinde, qualiter verba Domini, quae supra posuit, accipienda sint aperit, ubi etiam sua quae praedixit verba determinat, evidenter docens, Angelos bonos fuisse creatos, et post creationem, interposita aliqua morula, cecidisse, ita inquiens: "Quod putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, nunquam beatam vitam duxisse, sed ab initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo esse creatus putetur, quia ab initio non cecidisse diceretur: non enim cecidit, si talis, id est malus, factus est. A quo enim caderet? Factus ergo prius, statim a veritate se avertit, propria potestate delectatus, beataeque vitae dulcendinem non gustavit, quam acceptam non fastidivit, sed nolendo accipere, amisit. Sui ergo casus praescius esse non potuit, quia sapientia fructus est pietatis. Continuo autem ut factus est, cecidit, non ab eo quod accepit, sed ab eo quod accepisset, si Deo subdi voluisset." Ecce hic aperte declarat, Angelos bonos esse creatos et post creationem cecidisse; et fuit ibi aliqua morula, licet brevissima.

Quod Origines confirmat Super Ezechielem ita dicens: "Serpens, hostis contrarius veritate, non tamen a principio neque statim super pectus et ventrem suum ambulavit; sicut Adamet Evanon statim peccaverunt, ita et serpens aliquando non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur; Deus enim malitiam non fecit." Ecce aperte dicit, post creationem, interposita morula, cecidisse.

Ideoque verba illa sic accipienda videntur: "Homicida erat ab initio vel mendax," id est statim post initium, quando sibi Dei aequalitatem promisit et se ipsum occidit, qui homo dicitur in Evangelio. Nec "in veritate stetit," quia in ea non fuit, sed ab initio temporis, id est statim post initium temporis, apostatavit. Potest etiam et sic accipi illud: "Ab initio homicida fuit vel mendax," id est, ex quo homo conditus fuit, quem per invidiam in mortem praecipitavit et fallaciter seduxit.

Ex praedicitis igitur liquet, Angelos omnes bonos esse creatos, et post creationem quosdam cecidisse a bono quod habuissent, si perstitissent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4