Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An omnis intentio et actio infidelium si! mala.

Cumque intentio, ut supra dictum est, bonum opus faciat, et fides intentionem dirigat, non immerito quaeri potest, utrum omnis intentio omneque opus illorum malum sit, qui fidem non habent. Si enim fides intentionem dirigit, et intentio opus bonum facit; ubi, non est fides, nec intentio bona nec bonum opus esse videtur.

Quod a quibusdam non irrationabiliter astruitur, qui dicunt, omnes actiones et voluntates hominis sine fide malas esse, quae, fide habita, bonae existunt.

Unde Apostolus ait: "Omne quod non est ex fide, peccatum est" Quod Augustinus exponens ait: "Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil bonum est sine summo bono; ubi agnitio deest aeternae veritatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus".

Et Iacobus in Epistola canonica ait: "Qui offenderit in uno, scilicet in caritate, factus est omnium reus". Qui ergo fidem et caritatem non habet, omnis eius actio peccatum est, quia ad caritatem non refertur. Quod enim ad caritatem non refertur, ut supra meminit Augustinus, non fit quemadmodum fieri oportet, ideoque malum est. Non igitur mandata custodit qui caritate caret, quia sine caritate nullum mandatorum custoditur.

Unde Augustinus Super Epistolam ad Galatas ait: "Custoditionem legis dicit Apostolus "non occidere, non moechari", et alia huiusmodi ad bonos mores pertinentia, quae nisi caritate, et spe impleri non possunt". Nullum ergo implet mandatum, nullum opus bonum facit, qui caritatem et fidem non habet. "Impossibile est enim, ut ait Apostolus, sine fide aliquid placere Deo". Quae ergo sine fide fiunt, bona non sunt, quia omne bonum placet Deo.

His autem obiicitur quod supra dixit Augustinus, scilicet quod in servili timore, etsi bonum fiat, non tamen bene: "Nemo invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit" Hic enim bonum dicit fieri, sed non bene, ab illo qui caritatem non habet. Qui enim serviliter timet, caritate vacuus est; de quo tamen hic dicit, quia bonum facit, sed non bene. Qui etiam super illum locum Psalmi: "Turtuir invenit nidum, ubi reponat pullos suos", dicit, quod "Iudaei, et haeretici et pagani opera bona faciunt, quia vestiunt nudos, pascunt pauperes, et huiusmodi: sed non in nido Ecclesiae, id est in fide; et ideo conculcantur pulli eorum".

Quibus illi respondent dicentes opera bona appellari huiusmodi, quae sine caritate fiunt, non quia bona sint, quando sic fiunt, quod supra evidenter docuit Augustinus, sed quia bona essent, si aliter fierent; quae etiam sui genere sunt bona, sed ex affectu fiunt mala.

Alii vero, qui trifariam distinctionem actuum faciunt, opera cuncta, quae ad naturae subsidium fiunt, semper bona esse astruunt. Sed quod Augustinus mala esse dicit, si malas habeant causas, non ita est accipiendum, quasi ipsa mala sint, sed quia peccant et mali sunt qui ea malo fine agunt. Item, et illud aliud, scilicet, "bonum opus intentio facit, et intentionem fides dirigit", determinant dicentes, ibi bonum vocatum quod remunerabile est ad vitam, non quod illud solum sit bonum opus, immo et alia plura. licet non ea ratione, qua illud, sint bona.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1