Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

An ex fine. omnes aetas pensari debeant, ut ex affectu vel fine omnes sint boni, vel mali.

Post haec de actibus adiiciendum videtur, utrum et ipsi ex fine, sicut voluntas, pensari debeant boni, vel mali.

Licet enim, secundum quosdam, omnes boni sint, in quantum sunt, non tamen absolute onmes dicendi sunt boni, nec omnes remunerabiles, sed quidam simpliciter mali dicuntur, sicut et alii boni. Nam simpliciter ac vere boni sunt illi actus, qui bonam habent causam et intentionem, id est, qui bonam voluntatem comitantur et ad bonum finem tendunt. Mali vero simpliciter dici debent qui perversam habent causam et intentionem.

Unde Ambrosius ait: "Affectus tuus nomen operi tuo imponit".

Et Augustinus Super Psalmum 31: "Nemo computet bona opera sua ante fidem. Ita enim mihi videntur esse ut magnae vires et cursus celerrimus praeter viam; quia ubi fides non erat, bonum opus non erat: bonum enim opus intentio facit, intentionern fides dirigit. Non valde attendas, quid homo faciat, sed quid, cum facit, attendat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat". His testimoniis insinuari videtur, ex affectu et fine opera bona esse, vel mala.

Quibus consonat quod in Evangelio ait Veritas: "Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere". Nomine arboris non natura humanae mentis, sed voluntas intelligitur, quae si mala fuerit, non bona, sed mala opera facit; si vero bona fuerit, bona, non mala facit opera. Sed quaeritur, utrum omnia opera hominis ex affectu et fine sint bona, vel mala.

Quibusdam ita esse videtnr, qui dicunt, omnes actus esse indifferentes, ut nec boni nee mali per se sint, sed ex intentione bona bonus, et ex mala malus sit omnis actus. Secundum quos, quilibet actus potest esse bonus, si bona intentione geratur.

Aliis autem videtur, quod quidam actus in se mali sint, lta ut non possint esse nisi peccata, etiam si bonam habeant causam; , et quidaem in se boni, ita ut, etsi malam habeant causam, non tamen boni esse desinant. Quod testimonio Augustini confirmant, qui dicit, bonum aliquando non bene fieri: "Quod enim quis invitus vel necessitate facit, non bene facit", quia non bona facit intentione, ut ait Augustinus Super Ioannem: "Servilis, inquit, timor non est in caritate, in quo quamvis credatur Deo, non tamen in Deum, et si bonum fiat, non tamen bene". "Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit".

Ecce habes, quod aliquis non bene facit illud quod bonum est; facit ergo quod bonum est intentione non bona. ldeo asserunt illi, quaedam opera esse talia, quae sic bona sunt, quod mala esse non possunt, quocumque modo fiant, sicut e converso quaedam sic sunt mala, ut non possint esse bona, quacumque ex causa fiant; alia autem esse opera, quae ex fine vel ex causa bona sunt, vel mala; et ad illa referunt Sanctorum testimonia, quibus ex affectu, vel intentione iudicium operum pensari dicunt; tripartitam edunt isti differentiam actuum.

Sed Augustinus evidentissime docet in libro Contra mendacium, omnes actus secundum intentionem et causam iudicandos bonos, vel malos, praeter quosdam, qui ita sunt mali, ut nunquam possint esse boni, etiam si bonam videantur habere causam. "Interest, inquit, plurimum, qua causa, quo fine, qua intentione quid fiat. Sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda sunt. Ea quippe opera hominum, si causas habuerint bonas vel malas, nunc sunt bona, nunc mala, quae non sunt per se ipsa peccata; sicut victum praebere pauperibus bonum est, si fit causa misericordiae eum recta fide; et concubitus coniugalis, quando fit causa generandi, si ea fide fiat, ut gignantur regenerandi. Haec rursus mala sunt, si malas habent causas, velut si iactantiae causa pascitur pauper, aut lasciviae causa cum uxore concumbitur, aut filii generantur, non ut Deo, sed ut diabolo nutriantur. Cum vero opera ipsa peccata sunt, ut furta, stupra, blasphemiae, quis dicat, causis bonis esse facienda, vel peccata non esse, vel, quod est absurdius, iusta peccata esse? Quis dicat: Furemur divitibus, ut habeamus quid demus pauperibus; aut falsa testimonia proferamus, non unde innocentes laedantur, sed potius salventur? Duo enim bona hic sunt: ut inops alatur, et innocens non puniatur. Aut quis dicat adulterium esse faciendum, ut per illam, cum qua fit, homo de morte liberetur? Testamenta etiam vera cur non supprimimus et falsa supponimus, ne haereditates habeant qui nihil boni agunt, sed hi potius qui indigentes adiuvant? Cur non fiant illa mala propter haec bona, si propter haec bona nec illa sunt mala?" "Cur non ab immundis meretricibus, quae ditant stupratores, rapiat divitias vir bonus, ut indigentibus eas largiatur, cum nullum malum malum sit, si pro bono fiat" ? "Quis hoc dicat, nisi qui res humanas moresque conatur et leges subvertere? Quod enim facinus non dicatur posse recte fieri, nec impune tantum, verum etiam gloriose, ut in eo non timeatur supplicium, sed speretur et praemium, si semel concesserimus in malis actibus non quid fiat, sed quare fiat, esse quaerendum, ut quaecumque pro bonis fiunt causis, nec ipsa mala esse iudicentur? At iustitia merito punit eum qui dicit, se subtraxisse superflua diviti, ut praeberet pauperi; et falsarium, qui alienum corrumpit testamentum, ut is esset haeres, qni faceret eleemosynas largas, non ille qui nullas; et eum qui se fecisse adulterium ostendit, ut per illam, cum qua fecit, hominem de morte liberet"

Sed "dicet aliquis: Ergo aequandus est fur quilibet furi, qui voluntate misericordiae furatur. Quis hoc dixerit? Sed horum duorum non ideo quisquam est bonus, quia peior est unus: peior est enim qui concupiscendo, quam qui miserando furatur. Sed si furtum omne peccatum est, ab omni furto abstinendum est. Quis enim dicat esse peccandum, etiamsi aliud sit gravius, aliud levius peccatum? Nunc autem quaerimus, quis actus peccatum sit, vel non; non, quid gravius sit, vel levius"

Intende, lector, propositis verbis tota mentis consideratione, quae non inutilem habent exercitationem; et dignosces, quis actus sit peccatum, qui scilicet malam habet causam; nec ille tantum, quia sunt nonnulli actus, qui etsi bonam habeant causam, tamen peccata sunt, ut supra positum est.

Ex quo consequi videtur, quod non semper ex fine iudicatur voluntas sive actio mala, sicut in illis quae per se peccata sunt. Illa enim cum quis gesserit pro aliqua causa bona, bonum videntur habere finem; nec ex fine voluntas est mala, nec ex voluntate actio fit mala, sed ex actione voluntas fit prava. In quibus aliqui ponunt actum Iudaeorum, qui crucifigendo Christum arbitrabantur, "se obsequium praestem Deo", quia bonum finem dicunt eos sibi posuisse, scilicet Dei obsequium, et tamen voluntatem eorum et actionem perversam fore asserunt.

De bonis autem nulla fit exceptio in praemissis verbis Augustini, quin omnis voluntas bona ex fine sit bona, et ex fine et voluntate omnis bona actio, bona est. Sed non omnis mala voluntas ex fine mala est, nec omnis mala actio ex fine et voluntate mala est, et omnis quae habet malam causam, mala est, sed non omnis quae bonam habet causam, bona est. Ideoque cum ex affectu dicitur imponi nomen operi, in bonis operibus generaliter vera est haec regula, sed in malis illa excipiuntur quae per se mala sunt.

Omnia igitur opera hominis secundum intentionem et causam iudicantur bona vel mala, exceptis his, quae per se mala sunt, id est, quae sine praevaricatione fieri nequeunt.

Quae tamen quidam contendunt nunquam habere bonam causam. Qui enim aliena furatur, ut pauperibus tribuat, non pro bono, ut aiunt, furatur: non enim bonum est aliena pauperibus dare. Qui enim de rapina sacrificium offert Deo, ut ait auctoritas, idem facit, "ac si filium in conspectu patris victimet", vel "sacrificium canis Deo offerat". "Abominabilis nempe Deo est impiorum oblatio". Ita etiam et hominem per adulterium a morte liberare malum esse dicunt: etsi enim bonum sit hominem a morte liberare, tamen sic liberare malum fore asserunt. Ideoque Augustinum in superioribus dicunt temperasse sermonem, cauteque locutum ubi ait: "Ea quae constat esse peccata, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione facienda". Non enim simpliciter dixit bono fine et bona intentione, sed addidit, quasi et velut; quia talia non fiunt bono fine et bona intentione, sed intentione, quae videtur bona, et fine, qui putatur bonus, sed non est. Nec ideo excepit Augustinus ista, ut aiunt, quin causas habeant malas, sed quia causas habent, quae videntur bonae, sunt tamen malae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1