Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo intelligendum sit illud: Peccatum adeo est voluntarium; et illud: Nusquam nisi in voluntate peccatum est; et item: Non nisi voluntate peccatur.

Post haec investigari oportet, qualiter intelligendum sit quod ait Augustinus in libro De vera Religione: "Usque adeo, inquit, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium".

Huius dicti rationem Augustinus aperiens, in libro Retractationum dicit: "Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenitur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati", scilicet peccatum primum hominis, quod fuit peccatum et causa peccati, sed non poena; "quamvis et illa, quae non-voluntaria peccata non immerito dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum; et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult; sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult; et illud quod in parvulis est originale peccatum, ex prima hominis mala voluntate tractum est. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium est", etc.

Ecce qualiter accipiendum sit illud, scilicet vel de primo peccato hominis, vel de omnibus generaliter peccatis mortiferis, quorum licet quaedam dicantur non-voluntaria, quae scilicet per ignorantiam, vel per infirmitatem fiunt, eadem tamen ea ratione possunt dici voluntaria, quia sine voluntate non committuntur.

Illius etiam intelligentia perquirenda est, quod in libro De duabus animabus edidit inquiens. "Nusquam nisi in voluntate peccatum est". Quod etiam in libro Retractionum plane determinat dicens: "Potest putari falsa esse ista sententia, qua diximus, nusquam nisi in voluntate peccatum esse, cum Apostolus dicat: "Quod nolo, hoc facio"" etc. "Sed peccatum, quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod iusta damnatio consecuta est", id est primum hominis peccatum.

In eodem quoque libro De duabus animabus aliud tradit consideratione dignum; ait enim: "Non nisi voluntate peccatur" ipsamque voluntatem definivit dicens: "Voluntas est animi motus, cogente nullo, ad aliquid vel non admittendum, vel adipiscendum".

Huius dicti causam aperiens et intelligentiam pandens, in libro Retractationum ait: "Hoc propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur, et sic ad illos referretur intentio, qui in paradiso fecerunt originem mali, nullo cogente, peccando, id est libera voluntate, quia et scientes contra praeceptum fecerunt; et ille tentator suasit, ut hoc fieret, non coegit. Nam qui nesciens peccavit, non incongruenter nolens peccasse dici potest; quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntas facti ibi fuit, non voluntas peccati; quod tamen factum fuit peccatum: hoc enim factum est quod fieri non debuit. Quisquis autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat; quia qui potest resistere, non cogitur cedere. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse, verissimum est".

Ex his liquet, qualiter superiora accipienda sint.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3