Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quod mala voluntas est voluntarium peccatum.

Si autem omne peccatum mortale voluntarium est, cum voluntas mala peccatum sit mortale, constat, ipsam esse voluntarium peccatum.

"Quid enim, ut ad Augustinus, tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est" ? Voluntas itaque mala recte voluntarium dicitur peccatum, quod in voluntate consistit. "Voluntas quippe, ut ait Augustinus in eodem, est prima causa peccandi, aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi voluntati".

Hoc autem de peccato actuali et mortali intelligendum est. Neque his verbis aliud voluit ostendere Augustinus, ut ipse ait in Retractionibus, nisi quia "voluntas est, qua peccatur et recte vivitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4