Capitulum 6
Capitulum 6
De septem principalibus vitiis.
Praeterea sciendum est, septem esse vitia capitalia vel principalia, ut Gregorius Super Exodum ait, "scilicet inanem gloriam, iram, invidiam, acidiam vel tristitiam, avaritiam, gastrimargiam, luxuriam" ; quae, ut ait Ioannes Chrysostomus, significata sunt inseptem populis, qui terram promissionis lsraeli promissam tenebant. De his quasi septem fontibus cunctae animarum mortiferae corruptelae emanant. Et dicuntur haec capitalia, quia ex eis oriuntur omnia mala: nullum enim est, quod non ab aliquo horum originem trahat.
On this page