Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quo differunt delicium et peccatum.

Variam quoque appellationem habet: dicitur enim et peccatum et delictum.

Et. "delictum fortasse est, ut ait Augustinus in Quaestionibus Levitici, declinare a bono; peccatum est facere malum. Aliud est enim declinare a bono, aliud est facere malum. Peccatum ergo est perpetratio mali; delictum desertio boni, quod et ipsum nomen ostendit. Quid enim aliud sonat delictum, nisi derelictum; et quid derelinquit qui delinquit, nisi bonum?" "Vel delictum est quod ignoranter fit; peccatum quod scienter committitur. Indifferenter tamen et peccatum nomine delicti, et delictum nomine peccati appellatur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5