Capitulum 8
Capitulum 8
Sed "utrumque recte dictum esse intelligitur, si genera peccatorum singulorum, non generum singula utraque locutione includi intelligantur; nullum quippe genus peccati est, quod interdum ex superbia non proveniat; nullum etiam quod ex cupiditate aliquando non descendat. Sunt enim nonnulli hominum, qui ex cupiditate fiunt superbi; et aliqui ex superbia fiunt cupidi. Est enim, ut ait" Augustinus, "homo, qui non esset amator pecuniae, nisi per hoc putaret, se excellentiorem esse, ideoque, ut excellat, divitias cupit; tali ex superbia oboritur cupiditas. Et est aliquis, qui non amaret excellere nisi putaret, per hoc maiores divitias habere." Ideo ergo excellere laborat, quia divitias habere amat: huic innascitur superbia, id est amor excellentiae, ex cupiditate. Patet ergo, quod ex superbia aliquando cupiditas, et ex cupiditate aliquando superbia oritur, et ideo de utraque recte dicitur, quod sit radix omnis mali.
On this page