Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De peccato in Spiritum sanctum.

Est praeterea quoddam peccati genus ceteris gravius et abominabilius, quod dicitur peccatum in Spiritum sanctum, de quo Veritas in Evangelio ait: "Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futuro". Et Ioannes in Epistola canonica: "Est peccatum ad mortem,; non pro eo dico, ut quis oret. Qui enim peccat in Patrem, remittetur ei; et qui peccat in Filium, remittetur ei; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futuro."

Sed quaeritur, quid sit illud peccatum in Spiritum sanctum vel ad mortem.

"Quidam dicunt, illud esse peccatum desperationis, vel obstinationis. Obstinatio est induratae in malitia mentis pertinacia, per quam homo fit impoenitens. Desperatio est, qua quis penitus diffidit de Dei bonitate, aestimans suam malitiam bonitatis divinae magnitudinem excedere", sicut Cain, qui dixit: "Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear." Utrumque vero dicitur peccatum in Spiritum sanctum, quia Spiritus sanctus amor est Patris et Filii, et benignitas qua se invicem et nos diligunt, quae tanta est, cuius finis non est. Recte ergo in Spiritum sanctum delinquere dicuntur, qui sua malitia Dei bonitatem superare putant, et ideo poenitentiam non assumunt, et qui iniquitati tam pertinaci mente inhaerent, ut eam nunquam relinquere proponant, et ad bonitatem Spiritus sancti nunquam redire velint, patientia Dei abutentes et de misericordia Dei nimis praesumentes; quibus placet malitia propter se, sicut piis bonitas. Isti nimia pertinacia et praesumtione peccant, autumantes, Deum non esse iustum; illi desperatione Deum non bonum aestimant, tollentes in hoc turbulentissimo iniquitatum mari portum divinae indulgentiae, quo se recipiant fluctuantes. Atque ipsa desperatione addunt peccata peccatis, dicentes: Misericordia nulla est, et super peccatores necessaria damnatio debetur.

Sed quaeritur, utrum omnis obstinatio mentis in malitia obduratae, omnisque desperatio sit peccatum in spiritum sanctum.

Quidam dicunt, omnem obstinationem et desperationem peccatum esse in Spiritum sanctum. Quod si est, aliquando illud peccatum remittitur, quia multi etiam obstinatissimi et desperatissimi convertuntur, ut Augustinus ait super illum locum Psalmi: "Convertam in profundum maris", id est, eos "qui erant desperatissimi" ; et ibi: "Mittit crystallum sicut frusta panis", id est, "obstinatos facit aliorum doctores". Talium conversio ibi etiam evidenter ostenditur, ubi ait: "Qui educit vinctos in fortitudine; similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris". Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, non quin aliquando dimittatur, sed quia vix et raro et difficulter dimittitur. Non enim solvitur crystallus, nisi vehementi spiritus impetu.

Alii vero tradunt, non quamlibet obstinationem vel desperationem appellari peccatum in Spiritum sanctum, sed illam tantum, quam comitatur impoenitentia; qui etiam impoenitentiam dicunt peccatum in Spiritum sanctum, quia Augustinus dicit, "impoenitentia est peccatum in Spiritum sanctum. Sed cum sic obstinatus est aliquis, ut non poeniteat, discuti oportet, an aliud obstinatio, aliud impoenitentia sit in eo peccatum, an idem, sed diversis modis commissum. Secundum istos peccatum illud dicitur irremissibile, eo quod nunquam dimittatur". Unde Augustinus etiam dicit "quod hoc solum peccatum veniam mereri non potest" et Hieronymus quod taliter peccans digne poenitere non potest. Et ideo recte Ioannes dicit, "ut non pro eo oret quis" ; quia qui sic peccat, orationibus Ecclesiae hic, vel in futuro iuvari non potest, habens cor induratum tanquam lapis, sicut de diabolo legitur. Post hanc vitam qui valde mali sunt, meritis Ecclesiae iuvari non possunt.

Est etiam alia huius peccati assignatio. Hoc enim peccatum Augustinus definiens in libro De sermone Domini in monte ait: "Peccatum est ad mortem, cum post agnitionem Dei per gratiam Christioppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur; quod fortasse est peccare in Spiritum sanctum, quod peccatum dicitur non remitti, non quia non sit ignoscendum peccanti, si poeniteat, sed quia tanta labes est illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere et enuntiare cogatur" ; ut Iudas, cum dixit, "peccavi, facilius desperans cucurrit ad laqueum, quam humilitate veniam peteret; quod propter magnitudinem peccati iam ex damnatione peccati tales habere credendum est".

Ecce, quaedam assignatio peccati in Spiritum sanctum vel ad mortem hic posita est, qua illud peccatum esse traditur oppugnatio fraternitatis post agnitionem, et invidentia gratiae post reconciliationem; quod species quaedam obstinationis intelligi potest.

Illam tamen definitionem Augustinus in libro Retractationum rememorans, aliquid adiiciendum ibi fore, nec asserendo se dixisse aperit, ita dicens: "Quod quidem non confirmavi, quoniam hoc putare me dixi. Sed tamen addendum fuit: si in hac scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam; quoniam de quocumque pessimo, in hac vita constituto, non est desperandum; nec pro illo imprudenter oratur, de quo non desperatur".

His verbis insinuatur, peccatum praemissa definitione descriptum tunc solum debere dici ad mortem, vel in Spiritum sanctum cum non habet comitem poenitentiam, nec de aliquo peccatore in hac vita esse desperandum, et ideo pro omni esse orandum. Unde illud Ioannis: "Nou pro eo dico, ut quis oret, sic accipiendum videtur, ut pro aliquo peccante ad mortem vel in Spiritum sanctum, postquam finierit hanc vitam, non oremus. Dum autem in hac vita est, nec peccatum illius iudicare nec de illo desperare, sed pro illo orare debemus".

Unde Augustinus, De verbis Domini, de impoenitentia, quae est blasphemia in Spiritum sanctum, sic ait: "lsta impoenitentia vel cor impoenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Paganus est hodie," Iudaeus, infidelis est hodie, haereticus est hodie, schismaticus est hodie, quid si cras amplectetur catholicam pacem et sequatur catholicam veritatem? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agunt poenitentiam, et inveniunt veram vitam in futuro? "Nolite ergo ante tempus iudicare quidquam".

Ex his ostenditur, pro singulis peccatoribus in hac vita esse orandum, nec de aliquo esse diffidendum, quia converti potest, dum in hac vita est; quia non potest sciri de aliquo, utrum peccaverit ad mortem vel in Spiritum sanctum, nisi cum ab hac vita discesserit, nisi forte alicui per Spiritum sanctum mirabiliter revelatum fuerit.

Ex praedictis aliquatenus capi potest, quomodo accipiatur peccatum in Spiritum sanctum, scilicet invidentia gratiae fraternitatem impoenitenter oppugnans, quae utique obstinatio esse videtur, et omnis impoenitentis obstinatio atque desperatio. Notandum vero est, quod non omnis qui non poenitet, impoenitens dici potest, quia impoenitentia proprie obstinati est, et ut quidam volunt, etiam desperati.

De hoc quoque peccato in Spiritum sanctum Ambrosius in libro De Spiritu sancto disserens, delinitam assignationem tradit dicens: Cur Dominus dixerit: "Qui blasphemaverit in Filium hominis remittetur ei; qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, neque hic neque in futuro remittetur ei", diligenter adverte. Nunquid alia est offensa Filii, alia Spiritus sancti? Sicut una dignitas, sic una iniuria. Sed si quis, corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est, habet culpam, non est tamen exclusus a venia. Si quis vero Spiritus sancti dignitatem, maiestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet, "non in spiritu Dei eiici daemonia, sed in Beelzebub", non potest ibi exhortatio esse veniae, ubi sacrilegii plenitudo est Satis aperte hic explicatur, quid sit peccatum in Spiritum sanctum.

Quod illi Augustini descriptioni congruere videtur, qua illud peccatum dicitur esse invidentia gratiae oppugnans fraternitatem. Qui enim post cognitionem veritatis, Spiritus sancti veritatem negat, eiusque opera dicit esse Beelzebub, potestati, bonitati et gratiae Dei invidere non dubitatur.

Non itaque distinctio illa verborum sic accipienda est, quasi trium personarum divisae sint offensae, sed ibi genera peccatorum distincta sunt. Peccatum enim in Patrem id intelligitur, quod fit per infirmitatem, quia Patri Scriptura attribuit frequenter potentiam; peccatum in Filium, quod fit per ignorantiam, quia sapientia Filio attribuitur; tertium expositum est. Qui ergo peccat per infirmitatem vel per ignorantiam, facile veniam adipiscitur, sed non ille qui peccat in Spiritum sanctum. "Cum autem una sit potentia, sapientia, bonitas trium, quare Patri potentia, Filio sapientia, Spiritui sancto bonitas saepius assignetur, superius" dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1