Capitulum 1
Capitulum 1
An perfecti et beati creati sint, an miseri et imperfecti
Post haec videndum est, utrum perfectos et beatos creaverit Deus Angelos, an miseros et imperfectos.
Ad quod dici potest, quod nec in beatitudine nec in miseria creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia ex peccato miseria est: nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt, id est peccati et supplicii futuri. Si enim lapsum suum praescierunt: aut vitare voluerunt, sed non potuerunt, et ita erant miserir; aut potuerunt, sed noluerunt, et ita erant stulti et maligni. Ideoque dicimus, quia non erant praescii eventus sui, nec eis data est cognitio eorum quae futura erant super eos.
Boni vero et qui perstiterunt forte suae beatitudinis praescii fuerunt. Unde Augustinus Super Genesim: "Quomodo, inquit, beatus inter Angelos fuit qui futuri peccati atque supplicii praescius non fuit? Quaeritur autem cur non fuerit. Forte Deus revelare diabolo noluit, quid facturus vel passurus esset; ceteris vero revelare voluit, quod in veritate mansuri essent."
His verbis videtur Augustinus significare, quod Angeli qui corruerunt, non fuerunt praescii sui casus, ideoque beati non fuerunt; et quod Angeli, qui perstiterunt, beatitudinem sibi affuturam praescierunt atque de ea certi in spe exstiterunt; unde quodam modo iam beati erant. Et revera, si ita fuisset, posset dici, illos aliquo modo fuisse beatos, alios vero non, qui nescierunt eventum suum.
Sed haec magis opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo; unde et huic opinioni opponens consequenter subdit: "Sed quare discernebantur illi a ceteris, ut Deus istis quae ad ipsos pertinerent non revelaret, aliis vero revelaret, cum non prius sit ipse ultor quam aliquis peccator? Non enim damnat ipse innocentes." Hic videtur innuere, quod nec peccaturis futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelaverit. Ideoque nec illi qui ceciderunt, unquam, nec illi qui perstiterunt, usque ad consummationem beati fuerunt; quia beati non poterant esse, si de beatitudine certi non erant, vel si damnationis incerti erant.
Unde Augustinus in eodem: "Dicere, inquit, de Angelis, quod in suo genere beati esse possunt, damnationis vel salutis incerti, quibus nec spes esset, quod mutandi essent in melius, nimia praesumtio est." "Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo?"
Ex praedictis consequitur, quod Angeli qui corruerunt, nunquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiae, in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui perstiterunt, aut suam beatitudinem futuram, Deo revelante, praescierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt; vel incerti exstiterunt suae beatitudinis, et ita aliter beati non fuerunt, quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem quod posterius dictum est probabilius videtur.
Ad hoc autem, quod quaerebatur, utrum perfecti vel imperfecti fuerint creati, dici potest, quod quodam modo perfecti fuerunt, et quodam ali imperfecti: non enim uno modo dicitur aliquid perfectum, sed pluribus.
"Dicitur namque perfectum tribus modis: est enim perfectum secundum tempus, et est perfectum secundum naturam, et est universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum, quod habet quidquid tempus requirit et convenit secundum tempus haberi; et hoc modo Angeli erant perfecti ante confirmationem, vel lapsum.Secundum naturam perfectum est, quod habet quidquid debitum est vel expedit naturae suae ad glorificationem; et hoc modo perfecti fuerunt Angeli post confirmationem, et erunt Sancti post resurrectionem. Universaliter et summe perfectum est, cui nihil unquam deest, et a quo universa proveniunt bona, quod solius Dei est." Prima igitur perfectio est naturae conditae, secunda naturae glorificatae, tertia naturae increatae.
Quales fuerunt Angeli in creatione ostensum est, boni scilicet et non mali, et iusti, id est innocentes, et perfecti quodam modo, alio vero imperfecti. Beati vero non fuerunt usque ad confirmationem, nisi beatitudo accipiatur, ut iam dictum est, ille status innocentiae et bonitatis, in quo conditi sunt.
On this page