Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De confirmatione et conversione stantium, et aversione et lapsu cadentium

"Post haec consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum dividerentur aversione et conversione."

"Post creationem namque mox quidam conversi sunt ad Creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum fuit ei caritate adhaerere; averti, odio habere vel invidere: invidiae namque mater est superbia, quae voluerunt se parificareDeo. In conversis quasi in speculo relucere coepit Dei sapientia, qua illuminati sunt; aversi vero excaecati sunt. Et illi quidam conversi sunt et illuminati a Deo, gratia apposita; isti vero sunt excaecati, non immissione malitiae, sed desertione gratiae, a qua deserti sunt, non ita quod prius dedita subtraheretur, sed quia nunquam est apposita ut converterentur. Haec est ergo conversio et aversio, qua divis sunt qui natura boni erant, ut sint alii supra illud bonum per iustitiam boni, alii, illo corrupto per culpam mali: conversioiustos fecit, et aversio iniustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utriusque libertatis."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1