Capitulum 2
Capitulum 2
De libero arbitrio breviter tangitur
Habebant enim omnes liberum arbitrium, quod est libera potestas et habilitas voluntatis rationalis. Poterant enim voluntate eligere quodlibet, et ratione indicare, id est discernere, in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti vel converti, sed habiles ad volendum hoc vel illud; et post creationem spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii bonum. "Et ita discrevit Deus "lucem a tenebris"sicut dicit Scriptura, id est Angelos bonos a malis, et lucem appellavit diem, tenebras vero noctem, quia bonos Angelos gratia sua illuminavit, malos vero excaecavit."
On this page