Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Qua gratia indigebant Angeli et qua non.

Non indigebat Angelus gratia per quam iustificaretur, quia malus non erat, sed qua ad diligendum Deum perfecte et obiediendum adiuvaretur. Operans quidem gratia dicitur, qua iustificatur impius, id est de impio fit pius, de malo bonus; cooperans vero, qua iuvatur ad bene volendum efficaciter, et Deum prae omnibus diligendum, et ad operandum bonum et ad perseverandum in bono et huiusmodi, de quibus postea plenius agemus. Data est ergo Angelis qui perstiterunt, cooperans gratia, per quam conversi sunt, ut Deum perfecte diligerent. Conversi ergo sunt a bono, quod habeant, non perdito, ad maius bonum, quod non habebant; et est facta ista conversio per gratiam cooperantem libero arbitrio, quae gratia aliis qui ceciderunt, apposita non fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4