Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

An lapsis sit imputanda aversio

Ideo a quibusdam obiici solet, non esse imputandum illis qui aversi sunt et non conversi, quia sine gratia converti non poterant; sed illa non eis data, nec culpa illorum fuit, quod non est data, quia in eis nulla culpa adhuc praecesserat.

Ad quod dici potest, quoniam quibus apposita est ipsa gratia, non fuit ex meritis eorum, alioquin iam non esset gratia, si ex merito, quod esset ante gratiam, daretur. Quod vero aliis non est data, culpa eorum fuit, quia cum stare possent, noluerunt, quousque gratia apponeretur, sicut alii perstiterunt, donec, illis cadentibus per superbiam, eis gratia est apposita. Aperte ergo cadentium culpa in hoc deprehendi potest, quia, licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant, per id tamen, quod eis collatum erat in creatione, poterant non cadere, id est stare; quia nihil erat, quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt; quod si non fecissent, quod datum est aliis utique daretur et ists.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5