Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quod de maioribus et minoribus quidam cecideerunt, inter quos unus fuit celsior, scilicet Lucifer.

Praeterea sciri oportet, quoniam, sicut de maioribus et minoribus quidam perstiterunt, ita de utroque gradu quidam corruerunt; inter quos unus fuit omnibus aliis cadentibus excellentior, nec inter stantes aliquis eo fuit dignior, sicut testimoniis auctoritatum monstratur.

Ait enim Iob: "Ipse est principium viarum Dei." Et in Ezechiele legitur: "Tu signaculum similitudinis, plenus scientiaet perfectione decorus, in deliciis paradisi Dei fuisti." Quod Gregorius exponens ait: "Quanto in eo subtilior est natura, eo magis in illo imago Dei similis insinuatur impressa."

Item in Ezechiele legitur: "Omnis lapis pretiosus operimentum eius," id est, omnis Angelus quasi operimentum eius erat, quia, ut dicit Gregorius, "in comparatione aliorum, ceteris clarior fuit." Unde et vocatus est Lucifer, sicut testatur Isaias: "Quomodo, inquit, cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris" etc.? Qui non unus ordo, sed unus spiritus accipiendus est, qui, teste Isidoro, postquam creatus est, eminentiam naturae et profunditatem scientiae suae perpendens, in suum Creatorem superbivit in tantum, quod etiam Deo se aequare voluit, ut in Isaia dicitur: "In caelum ascendam, super astra caeli exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo." Similis quidem esse Deo voluit non per imitationem, sed per aequalitatem potentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1