Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum beatitudinem, quam acceperunt in confirmatione stantes, meruerunt per aliquam tunc appositam gratiam.
Hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione beati fuerint Angeli, et an ipsam beatitudinem aliquo modo meruerint.
Quod in ipsa confirmatione beati fuerint, plures contestantur auctoritates, et ideo pro constanti habendum est.
Quibusdam enim placet, quod eam meruerint per gratiam, quam in confirmatione perceperunt, simulque in eis meritum et praemium fuisse dicunt, nec meritum praecessisse praemium tempore, sed causa.
Aliis autem videtur, quod beatitudinem, quam receperunt in confirmatione per gratiam tunc appositam, non meruerint, dicentes, tunc non fuisse eis gratiam collatam ad merendum, sed ad beate vivendum; nec tunc eis datum esse bonum, quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Quod autem tunc in praemium acceperunt, per obsequia nobis exhibita ex Dei obedientia et reverentia, mereri dicunt; et ita praemium praecessit merita. Et hoc magis mihi placere fateor.
On this page