Capitulum 4
Capitulum 4
De praelationibus daemonum
Et sicut inter bonos Angelos alii aliis praesunt, ita et inter malos alii aliis praelati sunt, et alii aliis subiecti. Quamdiu enim durat mundus, Angeli Angelis, et homines hominibus, et daemones daemonibus praesunt; sed in futuro omnis evacuabitur praelatio, ut docet Apostolus. Habent quoque, secundum modum scientiae maioris vel minoris, praelationes alias maiores vel minores. Quidam enim uni provinciae, alii uni homini, aliqui etiam uni vitio praesunt. Unde dicitur spiritus superbiae, spiritus luxuriae et huiusmodi, quia de illo vitio maxime potest homines tentare, a quo nominatur. Inde est etiam, quod nomine daemonis divitiae vocantur, scilicet mamona. Est enim mammon nomen daemonis, quo nomine vocantur divitiae secundum Syricam linguam. Hoc autem non ideo est, quod diabolus in potestate habeat dare vel auferre divitias, cui velit, sed quia eis utitur ad hominum tentationem et deceptionem.
On this page