Capitulum 5
Capitulum 5
An omnes daemones sint in hoc aere caliginoso, vel in inferno aliqui.
Quod in infernum quotidie descendant aliqui daemonum, verisimile est, qui animas cruciandas illuc deducunt: et quod illic aliqui semper sint, alternatis forte vicibus, non procul est a vero, qui illic animas detinent atque cruciant. Quod autem animae malorum illuc descendant atque ibi puniantur, ex eo constat, quod Christus ad inferos descendit, ut iustos qui ibi tenebantur, educeret. Si enim illuc iusti descendebant, multo magis iniusti; et sicut tradit auctoritas, cum iustos eduxit, iniquos ibi reliquit: momordit enim infernum, non absorbuit.
On this page