Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Quod magicae artes virtute et scientia diaboli valent, quae est eis a Deo.

Quorum scientia atque virtute etiam magicae artes exercentur; quibus tamen tam scientia quam potestas a Deo data est vel ad fallendum fallaces, vel ad monendum fideles, vel ad exercendam probandamque iustorum patientiam.

Unde Augustinus in libro III De Trinitate: "Vide, inquit, infirmae cogitationi quid possit occurrere; cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant; nam et magi Pharaonis serpentes fecerunt et alia. Sed illud est amplius admirandum, quomodo magorum potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas, scilicet cinifes, ventum est, omnino defecit; qua tertia plaga Aegyptus caedebatur. Ibi certe defecerunt magi dicentes: "Digitus Dei est hic"Unde intelligitur, nec ipsos quidem transgressores angelos et aereas potestates, in imam istam caliginem tanquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aethereae puritatis habitatione detrusos, per quos magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid, nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios -- et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum operatione viderentur admirandi, a quibus fuerant damnandi - vel ad admonendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis in Scriptura sunt prodita; vel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6