Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quibus modis mali angeli noscant veritatem temporalium rerum

Et licet mali angeli ita per malitiam sint obstinati, vivaci tamen sensu non penitus sunt privati.

Nam, ut tradit Isidorus, triplici acumine scientiae vigent daemones, scilicet subtilitate naturae, experientia temporum, revelatione supernorum spirituum.

De hoc etiam Augustinus ait: "Spiritus mali quaedam vera de temporalibus rebus noscere permittuntur, partim subtilitate sensus, partim experientia temporum callidiores propter tam magnam longitudinem vitae, partim sanctis Angelis, quod ipsi ab omnipotenti Deo discunt, iussu eius sibi revelantibus. Aliquando autem iidem nefandi spiritus et quae ipsi acturi sunt, velut divinando, praedicunt."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5