Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Quod non sunt creatores, licet per eos magi ranas et alia fecerint; sicut nec boni, etsi per eorum ministerium fiant creaturae.

"Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creaveruntOmnium quippe rerum, quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis mundi huius elementis latent,quae Deus originaliter eis indidit. Ipse ergo creator omnium est rerum,qui creator est invisibilium seminum; quia quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt, ex occultis seminibus accipiunt progrediendi hic primordia et incrementa debitae magnitudinis, distinctionesque formarum ab originalibus, ut ita dicam, regulis sumunt.Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis, eorum extrinsecus adhibitis motibus, ista creanda Dei virtus interius operetur; ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores; sed pro subtilitate sui sensus et corporis semina istarum rerum nobis occultiora noverunt et ea per congruas elementorum temperationes latenter spargunt, atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec, nisi quantum Deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt, nisi quantum iuste ipse permittit. Nam iniqui malitia voluntatem suam habent iniustam; potestatem autem non nisi iuste accipiunt, sive ad suam poenam, sive ad aliorum, vel poenam mlaorum, vel laudem bonorum."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8