Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Quod solus Deus sic operatur creationem rerum, sicut iustificationem mentis.

"Sicut ergo mentem nostram iustificando formare non potest nisi Deus, praedicare autem extrinsecus Evangelium etiam homines possunt, non solum boni per veritatem, sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum visibilium Deus interius operatur. Exteriores autem operationes atque contemperationes sive occasiones ab Angelis tam bonis quam malis, vel etiam hominibus adhibentur." "Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitatesin membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque Angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum existunt celeritates. Sed non est creator, nisi qui principaliter ita format; nec quisquam hoc potest, nisi unus creator Deus." "Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere ac ministrare creaturam, quod facit solus creator Deus; aliud autem pro distributis ab illo viribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9