Capitulum 2
Capitulum 2
De statibus hominis, et quid Christus de singulis acceperit.
Et est hic notandum, Christum de omni statu hominis aliquid accepisse, qui omnes venit salvare. Sunt enim quatuor status hominis: primus ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, tertius sub gratia, quartus in gloria.
De primo statu accepit immunitatem peccati. Unde Augustinus illud Ioannis Evangelistae exponens: "Qui desursum venit, super omnes est," dicit, "Christum venisse desursum, id est de altitudine humanae naturae ante peccatum, quia de illa altitudine assumsit Verbum Dei humanam naturam, dum non assumsit culpam, cuius assumsit poenam". Sed poenam assumsit de statu secundo, et alios defectus; de tertio vero gratiae plenitudinem; de quarto, non posse peccare, et Dei perfectam contemplationem. Habuit enim simul bona viae quaedam, et bona patriae, sicut et quaedam mala viae.
On this page