Capitulum 1
Capitulum 1
An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quae est generalis defectus.
Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem. Dictum est enim supra , quod Christus in se nostros defectus suscepit, praeter peccatum; est autem hominis generalis quidam defectus, qui peccatum non est, scilicet necessitas patiendi, vel moriendi. Unde corpus nostrum non tantum mortale, sed etiam mortuum dicitur, quia non tantum aptitudinem moriendi, sed etiam necessitatem habet. Ideo quaeritur, utrum necessitas talis in Christi corpore fuerit.
De aptitudine enim moriendi, quod in eo fuerit, ambiguum non est; quae etiam ante peccatum in homine fuit, quando aliquis in eo non fuit defectus; nec igitur mortalitas illa tunc in eo fuit defectus, quia naturae ei erat. Unde etiam quidam talem mortalitatem in nobis non esse defectum non improbe tradunt, sed necessitatem moriendi, vel patiendi, quae etiam mortalitas dicitur vel passibilitas. Dicitur enim homo nunc passibilis, vel mortalis, non modo propter aptitudinem, sed etiam propter necessitatem.
Sed nunquid hic defectus fuit in Christi carne? Anima quoque eius, cum passibilis exstiterit ante mortem, nunquid necessitatem patiendi habuit? Si enim necessitas patiendi vel moriendi fuit in Christo, non videtur sola volunlate miserationis defectus nostros accepisse.
Ad quod dici potest, Christum voluntate non necessitate suae naturae hos defectus, sicut alios , suscepisse , scilicet necessitatem patiendi in anima, simul autem patiendi et moriendi in carne.
Verum hanc necessitatem non habuit ex necessitate suae conditionis, quia a peccato immunis, sed ex sola voluntate accepit de nostra infirmitate, ponens "tabernaculum suum in sole", scilicet sub temporali mutabilitate et labore.
Unde Super Epistolam ad Hebraeos auctoritas dicit, quod "sicut hominibus aliis i ure et lege naturae statutum est semel mori, ita et Christus eadem necessitate et iure naturae semel oblatus est, et non saepe". Nec ideo dicit iure naturae, quod ex natura suae conditionis hunc defectum traxerit, qui etiam non provenit nobis ex natura, secundum quod prius est instituta, sed ex ea peccato vitiata. Et ideo dicitur hic defectus naturalis, quia quasi pro natura inolevit, in omnibus diffusus.
On this page