Capitulum 2
[Cap. II].
Quocirca ambigendum non est, diversas in Christo fuisse voluntates iuxta duas naturas, divinam scilicet voluntatem et humanam.
Et humana voluntas est affectus rationis, vel affectus sensualitatis; et alius est affectus animae secundum rationem, alius secundum sensualitatem; uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat quod voluntate divina, scilicet pati et mori, sed affectu sensualitatis non volebat, immo refugiebat.
Nec tamen in eo caro contra spiritum, vel contra Deum concupiscebat, quia, ut ait Augustinus, "nonnullum est vitium, cum "caro concupiscit adversus spiritum"". "Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut anima per aurem audit, et per oculum videt. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupisere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur, habens carnalem delecta¬ tionem de carne et a carne, adversus delectationem quam spiritus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentiae causa non est in anima sola, nec in carne sola; ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio talis non sentitur".
Talis igitur rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus potuit esse, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequivit. Dei etiam voluntas erat et rationi placebat, ut id secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit, quae ipsius sunt, subire debuit. Ideo- que sicut in nobis duplex est affectus, mentis scilicet et sensualitatis, ita et in eo debuit esse geminus affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet, sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa Veritas dicit: "Cum senueris, extendes manus luas, et alius cinget te et ducet quo tu non vis," scilicet ad mortem. Quod exponens Augustinus dicit, quod Petrus "ad illam molestiam nolens est ductus ";"nolens ad eam venit, sed volens eam vicit; et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori, qui adeo est naturalis, ut eum Petro nec senectus abstulerit. Unde etiam Dominus ait: "Transeat a me calix iste;"sed vicit eum vis amoris". Ergo et in Christo secundum humanitatem, et in membris eius geminus est affectus: unus rationis, caritate informatus, quo propler Deum quis mori vult; alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ideo coniunctus, quo mors refugitur.
Ut enim ait Augustinus: "Pius mentis ratione cupit "dissolvi et esse cum Christo"; sensu autem carnis refugii et recusat. Hoc habet humanus affectus, quoniam diligit vitam, odit mortem". Secundum istum affectum Christus mori noluit; nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.
Unde Beda: "Orat, transire calicem, quia homo est dicens : "Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste."Ecce, habes voluntatem humanam expressam. Vide iam rectum cor: "Sed non quod ego volo, sed quod tu vis."Unde alibi ": Non veni facere voluntatem meam,"quam scilicet temporaliter sumsi de Virgine, "sed voluntatem eius qui misit me,"quam scilicet aeternus habui cum Patre". Hic aperte dicit, duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit.
Hieronymus quoque super illum locum: "Spiritus promptus est, caro autem infirma," dans intelligi, hic duas voluntates exprimi, ait ita: "Hoc contra Eutychianos, qui dicunt in Christo unam tantum voluntatem. Hic autem ostendit humanam, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam, quae prompta est perficere dispensationem".
Augustinus etiam duas in Christo asserit voluntates, dicens: "Quantum distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem gerens Christus ostendit privatam quandam hominis voluntatem, in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus. "Paler,"inquit, "si fieri potest, transeat a me calix iste". Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum vo¬ lens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum dirigi, subdit: "Non quod ego volo, sed quod tu vis;"ac si diceret: Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, ut Deus aliud velit. Conceditur hoc humanae fragilitati".
Idem alibi: Christus in passione duas expressit in se voluntates secundum naturas duas; ait enim: "Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste." Ecce, habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens, ait: "Verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu".
Ambrosius etiam in libro II De Trinitate: "Scriptum est: "Pater, si possibile est , transfer a me calicem hunc."Verba Christi sunt, sed quo modo et in sua forma dicantur, adverte: hominis substantiam gerit, hominis assumsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur". "Suscepit quidem voluntatem meam. Mea est voluntas, quam suam dixit, cum ait: "Non sicut ego volo, sed sicut tu vis"". "Cum autem dixit: "Omnia quae habet Pater, mea sunt,"quia nihil excipitur, sine dubio, quam Pater habet, eandem et Filius habet voluntatem". "Eadem est Christi voluntas, quae paterna". "Una ergo voluntas est Patris et Filii". "Sed alia voluntas hominis, alia Dei, ut scias vitam in voluntate esse hominis, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis".
His testimoniis evidenter docetur, in Christo duas fuisse voluntates; quod quia negavit Macarius archiepiscopus, in Metropolitana Synodo condemnatus est.
Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, quod non impetravit. Nec ideo petiit ut impetraret, quia sciebat, Deum non esse facturum illud; nec illud fieri volebat affectu rationis, vel voluntate divinitatis. Ad quid ergo petiit? Ut membris formam praeberet, imminente turbatione, clamandi ad Dominum et subiiciendi voluntatem suam divinae voluntati, ut, si pulsante molestia tristantur pro eiusdem amotione orent; sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus. Non ergo ad insipientiam fuit, quod Christus clamans non auditur ad salutem corporalem: bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur, sed melius erat, ut moreretur; quod et factum est.
On this page