Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De capitulis quibusdam Ambrosii et. Hilarii, ubi de dubitatione et timore Christi agitur.

Ceterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur, Christum, secundum humanum affectum, de potentia Patris dubitasse, sic dicens in libro II De Trinitate: "De quo dubitat? De se, an de Patre? De eo utique, cui dicit: "Transfer", dubitat hominis affectu. Nam Deus de Patre non dubitat, nec de morte formidat. Propheta etiam non dubitat, qui nihil "Deo esse impossibile"asserit. Num intra homines constitues Deum ? Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Ut homo ergo dubitat, ut homo loculus est".

His verbis innui videtur, quod Christus, non in quantum Deus est vel Dei Filius, sed in quantum homo, dubitaverit affectu humano. Quod ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis et hominibus dubitare videbatur.

Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius asserere videtur, Christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit: "Transeat a me" etc. "," sicut nec sibi, sed suis timuit; nec eum voluisse , ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis, ita inquiens: "Si passio honorificatura eum erat, sicut, Iuda exeunte, ait: "Nunc honorificatus est Filius hominis,"quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati mortem timuerit , quae patientem se glorificatura esset? Sed forte timuisse usque eo aestimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit dicens : "Pater, transfer calicem hunc a me."Quomodo enim per patiendi metum transferri deprecaretur a se, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pali nolit quod pati velit; et cum pati eum velle cognosceres, religiosius fuerat hoc confiteri, quam ad id impiae stultitiae prorumpere, ut eum assereres, ne pateretur orasse, quem pati velle cognosceres". "Non ergo sibi tristis, neque sibi orat transire calicem, sed discipulis, ne in eos calix passionis incumbat, quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat". "Non enim rogat, ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde ait: "Non sicut ego volo, sed sicut tu vis ."Humanae in se sollicitudinis significans consortium, sed non discernens sententiam sibi communis cum Pa¬ tre voluntatis". "Pro hominibus ergo vult transire calicem, per quem omnes lentandi erant discipuli; et ideo pro Petro rogatur, ne deficiat fides eius". "Sciens igitur, haec omnia post mortem suam desitura, usque ad mortem tristis est, et scit, hunc calicem non posse transire, nisi biberit; ideo ait: "Pater mi, si non potest, transire calix iste, nisi bibam illum, fiat voluntas tua,"sciens, consummata in se passione, metum calicis transiturum, qui, nisi eum bibisset , transire non posset, nec finis terroris, nisi consummata passione terrori succederet, quia post mortem eius, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur".

Intende, lector, his verbis pia diligentia, ne sint tibi vasa mortis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3