Capitulum 1
Capitulum 1
Qualiter a diabolo et a peccato et a poena redemit nos Christus per mortem.
A diabolo igitur et a peccato per Christi mortem liberati sumus, quia ut ait Apostolus, "in sanguine ipsius iustificati sumus," et in eo, quod sumus iustificati, id est a peccatis soluti, a diabolo sumus liberali, qui nos vinculis peccatorum tenebat.
Sed quomodo a peccatis per eius mortem soluti sumus? Quia per eius mortem, ut ait Apostolus, "commendatur nobis caritas Dei," id est, apparet eximia et commendabilis caritas Dei erga nos in hoc, quod "Filium suum tradidit in mortem" pro nobis peccatoribus. Exhibita autem tantae erga nos dilectionis arrha, et nos movemur accendimurque ad diligendum Deum, qui pro nobis tan tum fecit; et per hoc iustificamur, id est soluti a peccatis, iusli efficimur. Mors igitur Christi nos iustificat, dum per eam caritas excitatur in cordibus nostris.
Dicimur quoque et aliter per mortem Christi iustificari, quia per fidem mortis eius a peccatis mundamur.
Unde Apostolus: "Iustitia Dei esi per fidem Iesu Christi;" item : "Quem Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius," id est per fidem passionis, ut olim aspicientes in serpentem aeneum, in ligno erectum, a morsibus serpentum sanabantur . Si ergo rectae fidei intuitu in illum respicimus, qui pro nobis pependit in ligno, a vinculis diaboli solvimur, id est a peccatis; et ita a diabolo liberamur, ut nec post hanc vitam in nobis inveniat quod puniat. "Morte sua quippe, uno verissimo sacrificio, quidquid culparum erat, unde nos diabolus ad luenda supplicia detinebat, Christus exstinxit", ut in hac vita lentando, nobis non praevaleat. Licet enim nos tentet post Christi mortem, quibus modis ante tentabat, non tamen vincere potest, sicut ante vincebat. Nam Petrus, qui ante Christi mortem, voce ancillae territus negavit , post mortem, ante reges et praesides ductus, non cessit. Quare? quia "fortior," id est Christus, veniens "in domum fortis", id est in corda nostra, ubi diabolus habitabat, "alligavit fortem," id est, a seductione compescuit fidelium, ut tentationem, quae ei adhuc permittitur, non sequatur seductio.
Itaque in Christi sanguine, qui solvit quae non rapuit, redempti sumus a peccato, et per hoc a diabolo. Nam, ut ait Augustinus, "in ipso vincuntur inimicae nobis invisibiles potestates, ubi vincuntur invisibiles cupiditates". "Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo ante tenebantur; unde: "Qui pro multis effundetur"". Per illum ergo redempti sumus, in quo "princeps mundi" nihil invenit.
Unde Augustinus, causam et modum nostrae redemptionis insinuans, ait: "Nihil invenit diabolus in Christo, ut moreretur, sed pro voluntate Patris mori Christus voluit; non habens mortis causam de peccalo, sed de obedientia et iustitia, mortem gustavit, per quam nos redemit a servitute diaboli. Incideramus enim in principem huius saeculi, qui seduxit Adam et servum fecit, coepitque nos quasi vernaculos possidere; sed venit Redemptor, et victus est deceptor. Et quid fecit Redemptor captivatori nostro? Tetendit ei muscipulam crucem suam, posuit ibi quasi escam sanguinem suum. Ille autem sanguinem fudit non-debitoris, per quod recessit a debitoribus . Ille quippe ad hoc sanguinem suum fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo diabolus nos te¬ nebat, deletum est sanguine Redemptoris: non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum ; istae erant catenae captivorum. Venit ille, "alligavit fortem"vinculis passionis suae; intravit in "domum eius,"id est in corda eorum, ubi ipse habitabat, et "vasa"eius, scilicet nos, eripuit, quae ille impleverat amaritudine sua. Dens autem noster vasa eius eripiens et sua faciens, fudit amaritudinem et implevit dulcedine", per mortem suam a peccatis redimens, et adoptionem gloriae filiorum largiens.
On this page