Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De causa passionis et mortis Christi.

Ad quid ergo voluit pati el mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant? Pro te, non pro se. Quomodo pro me? Ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causa: forma virtutis et humilitatis, causa gloriae et libertatis; forma Deo usque ad mortem obediendi, et causa tuae liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis et passionis tolerantiam, quod per praecedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo; et per mortem eins haec nos adepti sumus, scilicet redemptionem et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis.

Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit et aditum gloriae aperuit?

Decreverat Deus in mysterio, ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno hominum tanta exi- steret humilitas, quae omnibus suis sufficere posset, sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis, quo id posset impleri "," nisi "leo de tribu Iuda, qui aperuit librum et solvit signacula", implendo in se "omnem iustitiam", id est consummalissimam humilitatem, qua maior esse non potest. Nam alii omnes debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem nostrae re¬ conciliationi "." Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia, qui mullo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbiit, per esum ligni vetiti noxia delectatione perfruendo . Si igitur illius superbia omnium exstitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras aliisque accludens ianuam; multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni caelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit atque "decreti delere chirographum".

Ut enim ait Ambrosius: "Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis, sed sic dignos nos fecit testamenti et promissae haereditatis". Quod non ita est intelligendum, quasi non alio modo salvare nos potuerit quam per mortem suam , sed quod per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus et fieri salus nisi per mortem Unigeniti, cuius tanta fuit, ut dictum est, humilitas et patientia, ut eius merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte Unigeniti praestita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam, sicut olim in morte summi Pontificis his qui ad civitatem refugii confugerant, secure ad propria remanere.

Ecce, aliquatenus ostensum est, qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5