Text List

Capitulum 4

[Cap. IV].

Peccata quoque nostra, id est poenam nostrorum peccatorum, dicitur "in corpore suo super lignum portasse," quia per ipsius poenam, quam in cruce tulit, omnis poena temporalis, quae pro peccato converso debetur, in Baptismo penitus relaxatur , ut nulla a baptizato exigatur, et in Poenitentia minoratur: non enim sufficeret illa poena, qua poenitentes ligat Ecclesia, nisi Christi poena cooperaretur, qui pro nobis solvit. Unde peccata iustorum, qui fuerunt ante adventum "," in sustentatione Dei fuisse usque ad Christi mortem, dicit Apostolus, "ad ostensionem iusti- tiae eius in hoc tempore".

Ecce, ex parte expositum est, quomodo et quid Christus per mortem nobis meruit et impetravit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4