Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Si Christus solus redemptor, ut mediator, debet dici.

Unde ipse vere dicitur "mundi redemptor" et "Dei hominum- que mediator." Sed mediator in Scriptura dicitur solus Filius ; redemptor vero aliquando etiam Pater, vel Spiritus sanctus; sed hoc propter usum potestatis, non propter exhibitionem humilitatis et obedientiae. Nam secundum potestatis simul et obedientiae usum, Filius proprie dicitur redemptor, quia et in se explevit per quae iustificati sumus, et ipsam justificationem est operatus potentia deitatis cum Patre et Spiritu sancto. Est igitur redemptor, in quantum est Deus, potestatis usu, et in quantum homo, humilitatis effectu.

Et saepius dicitur redemptor secundum humanitatem, quia secundum eam et in ea suscepit et implevit illa sacramenta, quae sunt causa nostrae redemptionis. Proprie igitur Filius dicitur redemptor.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5