Capitulum 2
Capitulum 2
Qua ratione dicitur Christus mortuus vel passus.
"Recedente vero anima, mortua est caro Christi; et quia caro mortua est, mortuus est Christus. Sicut enim mortuus dicitur Deus, quando mortuus est homo, ita mortuus dicitur homo, quando mortua est caro. Separatio animae mors carnis fuit". Propter carnem ergo unitam Verbo, quae mortua est, dicitur Deus mortuus, et propter carnem et animam, quae utraque dolorem sensit, dicitur Deus passus, cum divinitas omnis doloris exors existeret.
Unde Augustinus: "Verbum caro factum est, ut per carnem panis caelestis ad infantes transiret; et secundum hoc, ipsum Verbum crucifixum est, sed non est mutatum in hominem; homo in illo mutatus est, ut melior fieret, quam erat. Per id ergo quod homo erat, mortuus est Deus; et per id quod Deus erat, homo excitatus est et resurrexit. Quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus, quia Deus erat homo: quomodo non potes dicere, non te passum iniuriam, si vestis tua conscindatur, quamvis vestis tua non sis tu. Multo magis ergo, quidquid patitur caro unita Verbo, debet dici pati Deus, licet Verbum nec mori nec corrumpi nec mutari potuerit. Sed quidquid horum pas- sus est, in carne passus est".
De hoc etiam Ambrosius in III libro De Spiritu sancto ait: "Quod Verbi caro patiebatur, manens in carne Verbum in se, pro corporis assumtione referebat, ut pati diceretur, quia caro patiebatur, sicut scriptum est: "Christo in carne passo"". Hic docetur, qua ratione Deus vel Dei Filius passus vel mortuus dicitur, non quia mortem senserit, in quantum Deus est, sed quia caro ei unita, mortua est.
Secundum quam rationem dicit Augustinus: "Si quis dixerit atque crediderit, Filium Dei Deum passum, anathema sit".
Cuius dicti causam, ex qua intelligentia sumenda est aperiens in eodem subdit: "Si quis dixerit, quod in passione dolorem sentiebat Filius Dei Deus, et non caro tantum cum anima, quam sibi acceperat, anathema sit".
Sane igitur dici potest, quod mortuus est Deus et non mortuus, passus est Dei Filius et non passus passa est tertia persona et non passa, crucifixum est Verbum et non crucifixum: secundum alteram naturam passus est, secundum alteram impassibilis.
Unde Ambrosius: "Generalis ista fides est, quia Christus est Dei Filias et natus ex Virgine, quem quasi gigantem Propheta describit, eo quod biformis geminaeque naturae unus sit, consors divinitatis et corporis". "Idem ergo patiebatur et non patiebatur; moriebatur et non moriebatur; sepeliebatur et non sepeliebatur; resurgebat et non resurgebat: resurgebat secundam carnem, quae mortua fuerat, non secundum Verbum, quod apud Deum semper manebat".
On this page