Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Si in Christi morte separata fuit anima vel caro a Verbo.

Post praedicta considerandum est, utrum in morte a Verbo sit separata anima, vel caro.

Quidam putaverunt carnem, sicut ab anima, ita a divinitate in morte fuisse divisam. Si enim, inquiunt, anima media divinitas carnem sibi univit, sicut superius praelaxatum est, ergo quando divisa est caro ab anima, divisa est etiam a divinitate, quia non potuit ab anima seiungi, per quam Verbo erat unita, quin a Verbo divideretur. Fuit autem divisa ab anima in morte, alioquin vera mors ibi non fuisset, quia, ut ait Augustinus, "mors, quam liment homines, separatio est animae a carne; mors autem, quam non liment , separatio est animae a Deo. Utraque vero diaboli suasu, homini propinata est". Si ergo in Christo homine vera mors fuit, divisa est ibi anima , ac per hoc divinitas a carne.

Huic suae probabilitati addunt auctoritatis testimonium.

Ambrosius enim , tractans de Christi derelictione, qui in cruce, voce magna clamans, dixit: "Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?" ait: "Clamat homo separatione divinitatis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors ibi esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est". Hic videtur tradi, quod divinitas separata sit in morte ab homine, quae nisi discessisset, homo ille mori non posset. Quod illi ad carnem referunt, quam dicunt a Deo separatam.

Quibus respondemus, illam separationem sic esse accipiendam, sicut intelligitur derelictio, quae illis verbis significatur: "Ut quid me dereliquisti?" Quomodo igitur Christus derelictus erat a Patre, cum in cruce se derelictum clamabat? Non recesserat Deus ab homine, ita quod esset soluta unio Del et hominis: alioquin fuit quoddam tempus, quando Christus, adhuc vivus, homo erat et non Deus; quia, adhuc vivus, se derelictum clamabat, non derelinquendum. Si ergo derelictio illa, unionis intelligatur solutio, ante facta fuit solutio Dei et hominis, quam Christus mortuus esset. Sed quis hoc dicat? Fateamur igitur, Deum quodam modo illum hominem in morte deseruisse, quia potestati persequentium eum exposuit ad tempus; non suam potentiam exercendo illum defendit, ut non moreretur. Separavit se divinitas, quia subtraxit protectionem, sed non solvit unionem; separavit se loris, ut non adesset ad defensionem, sed non intus defuit ad unionem. Si non ibi cohibuisset potentiam, sed exercuisset, non moreretur Christus. Mortuus est Christus, divinitate recedente, id esi effectum potentiae defendendo non exhibente. Hic est hircus apopompaeus , qui, altero hirco immolato, in solitudinem mittebatur, ut legitur in Levitico . "Duo enim hirci humanitas et divinitas Christi intelli- guntur. Humanitate igitur immolata, divinitas in solitudinem abiit, id est in caelum. Unde Hesychius: In solitudinem, id est in caelum, tempore passionis, divinitas abiisse dicitur, non locum mu¬ tans, sed quodam modo virtutem cohibens, ut possent impii consummare passionem. Abiit ergo, id est, virtutem cohibuit , el "portavit iniquitates nostras", non ut haberet, sed et consumeret. "Deus"enim "ignis consumens est.""

Ex his satis ostenditur, praemissa verba Ambrosii sic esse accipienda, ut praediximus.

Alii quoque auctoritati innituntur, qui asserunt, divinitatem in morte recessisse ab homine secundum carnem.

Ait enim Athanasius: "Maledictus, qui totum hominem, quem assumsit Dei Filius, denuo assumtum vel liberatum, tertia die a mortuis resurrexisse non confitetur. Fiat, fiat". Si, inquiunt, denuo assumtus est homo in resurrectione, quem assumserat in incarnatione, deposuit ergo eum in morte; separata ergo fuit divinitas in morte ab humanitate.

Quibus respondemus, quod si his verbis assumtio talis intel- ligatur, quae sit secundum unionem, non carnem tantum, sed totum hominem, id est animam et carnem, denuo sibi univit in resurrectione, quia non simpliciter hominem, sed totum hominem assumtum dicit. Totum igitur hominem in morte deposuit, id est animam et carnem. Sed quis, nisi hostis veritatis, dicat animam a Verbo depositam ? Et tamen, nisi hoc fateantur, quod totus homo sit assumtus, non pro eis facit illa auctoritas, quae totum dicit assumtum.

Sciendum est igitur, Athanasium id dixisse contra illorum perfidiam, qui resurrectionem Christi negabant, putantes, morte detineri qui solus "inter mortuos liber" 1 est. Ideo maledicit illum, qui non confitetur, totum hominem denuo assumtum, resurrexisse, id est Christum animam denuo corpori coniunxisse et in illis duobus, denuo coniunctis in resurrectione, vere secundum hominem vixisse, sicut ante mortem.

Nam in morte separata est anima a carne (unde vere dicitur Christus mortuus) sed neutrum separatum est a Verbo Dei, sicut Augustinus Super loannem docet, tractans illud Domini verbum : "Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso" ; "potestatem habeo ponendi eam et iterum sumendi eam" Hic animam dicit emissam. A quo emissa est? A se ipsa non est emissa, quia se ipsam non posuit; nec Verbum animam posuit vel carnem. Caro ergo animam posuit, sed potestate in se manentis deitatis; potentia ergo deitatis anima divisa est a carne, sed neutrum a Verbo Dei.

Unde Augustinus: "Verbum, ex quo suscepit hominem, id est carnem et animam, nunquam deposuit animam, ut esset anima a Verbo separata; sed caro posuit animam, quando exspi¬ ravit, qua redeunte surrexit. Mors ergo ad tempus carnem et animam separavit, sed neutrum a Verbo Dei. Caro igitur ponit et sumit animam, non potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem deitatis". Hic evidenter traditur, nec animam nec carnem a Verbo Dei in morte divisam, ut aliquo modo soluta fuerit unio.

Unde Augustinus Contra Felicianum: "Absit, ut sic Christus senserit mortem, ut , quantum in se est, vita vitam perdiderit: si enim hoc ita esset, vitae fons aruisset. Sensit igitur mor¬ tem participatione humani affectus, quem sponte susceperat; non naturae suae perdidit potentiam, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo formavit. Mortuus est ergo, non di- scedente vita, sicut passus est, non pereunte potentia. Nemo tollit animam eius ab eo, quia potestatem habet ponendi et sumendi". Ecce et hic habes, Christum non deseruisse carnem in morte, et vitam non discessisse a mortuo, et quod sponte tradidit spiritum, non alius extorsit.

Unde Ambrosius: " "Emisit"Christus "spiritum,"et tamen quasi arbiter eruendi suspendendique corporis, "emisit"spiritum, non amisit; pendebat in cruce, et omnia commovebat". "Sed unde emisit? Ex carne. Quo emisit? Ad Patrem".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1