Cumque supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse,
non est supervacuum inquirere, utrum fidem et spem, sicut caritatem, habuerit: si enim his
caruit, non videtur plenitudinem gratiarum habuisse.
Ut autem haec quaestio valeat apertius explicari, de his
singulis aliqua in medium proferenda sunt; et primum de fide, secundum mensuram cuius
praecipit Apostolus unicuique sapere.