Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quid sit fides, et quot modis dicitur.

Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur. Quod tamen non de omnibus quae non videntur, accipiendum est, sed de his tantum, quae credere, ut ait Augustinus, "ad religionem pertinet": multa enim sunt, quae si Christianus ignoret, nihil metuendum est, quia non ideo a religione deviat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2