Capitulum 4
Capitulum 4
Quid sit credere Deo, vel in Deum, vel Deum.
"Sed multum interest, utrum quis credat Christum, vel Christo, vel in Christum: nam ipsum esse Christum daemones crediderunt, nec tamen in Christum crediderunt".
Aliud enim est credere in Deum, aliud credere Deo, aliud credere Deum. Credere Deo, est credere vera esse quae loquitur; quod et mali faciunt; et nos credimus homini, sed non in hominem.
Credere Deum, est credere quod ipse sit Deus; quod etiam mali faciunt. Credere in Deum, est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhaerere et eius membris incorporari .
Per hanc fidem "iustificatur impius, ut deinde ipsa fides incipiat per dilectionem operari". Ea enim sola opera bona dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei: ipsa etiam dilectio opus fidei dicitur. Fides igitur, quam daemones et falsi Christiani habent, qualitas mentis est, sed informis, quia sine caritate est. Nam et malos fidem habere, cum tamen caritate careant, Apostolus ostendit dicens: "Si habuero omnem fidem, caritatem autem non habuero," etc.; quae fides etiam donum Dei dici potest, quia et in malis quaedam Dei dona sunt.
On this page